Horatius, Carmen I, 11

A vers:

Tū nē quaesieris, scīre nefās, quem mihī, quem tibī
fīnem dī dederint, Leuconoē, nec Babylōnios
temptāris numerōs. ut melius, quidquid erit, patī.
seu plūrēs hiemēs seu tribuit Iūppiter ultimam,
quae nunc oppositīs dēbilitat pūmicibus mare
Tyrrhēnum: sapiās, vīna liquēs, et spatiō brevī
spem longam resecēs. dum loquimur, fūgerit invida
aetās: carpe diem quam minimum crēdula posterō.
Tū nē quaesieris, scīre nefās, quem mihî, quem tibî
fīnem dī dederint, Leuconoē, nec Babylōnios
temptāris numerōs. ut melius, quidquid erit, patī.
seu plūris hiemēs seu tribuit Iūppiter ultimam,
quae nunc oppositīs dēbilitat pūmicibus mare
Tyrrhēnum: sapiās, vīna liquēs, et spatiō brevī
spem longam resecēs. dum loquimur, fūgerit invida
aetās: carpe diem quam minimum crēdula posterō.
carpe diem quam minimum crēdula posterō.

Vélemény, hozzászólás?

Az email címet nem tesszük közzé. A kötelező mezőket * karakterrel jelöltük